1. prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Hierusalem in nomine Dei Israël

2. tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et cœperunt ædificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos

3. in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis et muros hos instauraretis

4. ad quod respondimus eis quæ essent nomina hominum auctorum illius ædificationis

5. oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam

6. exemplar epistulæ quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores ejus Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem

7. sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis

8. notum sit regi isse nos ad Judæam provinciam ad domum Dei magni quæ ædificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum

9. interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis et muros instauraretis

10. sed et nomina eorum quæsivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quæ scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis

11. hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei cæli et terræ et ædificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israël magnus ædificaverat et extruxerat

12. postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem

13. anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei ædificaretur

14. nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit

15. dixitque ei hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei ædificetur in loco suo

16. tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum conpletum est

17. nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quæ est in Babylone utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos



Livros sugeridos


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.