1. non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinæ nequam

2. non des mulieri potestatem animæ tuæ ne ingrediatur in virtute tua et confundaris

3. ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius

4. cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius

5. virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius

6. non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam

7. noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius

8. averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam

9. propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit

10. omnis mulier quæ est fornicaria quasi stercus in via conculcatur

11. speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit

12. cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum

13. et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem

14. ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi

15. vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud

16. non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quæ futura sit illius subversio

17. non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius

18. longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis

19. et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam

20. communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis

21. secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta

22. viri justi sint tibi convivæ et in timore Dei sit gloriatio tibi

23. et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in præceptis Altissimi

24. in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum

25. terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit



Livros sugeridos


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.