1. noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis

2. non sequaris concupiscentiam cordis

3. et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit

4. ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor

5. de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

6. et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur

7. misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius

8. non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem

9. subito enim venit ira illius et in tempore vindictæ disperdet te

10. noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ

11. non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua

12. esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et justitiæ

13. esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum

14. si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

15. honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius

16. non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris

17. super furem enim est confusio et pænitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

18. justifica pusillo et magno similiter



Livros sugeridos


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.