1. memoria Josiæ in conpositione odoris facti opus pigmentarii

2. in omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria et ut musica in convivio vini

3. ipse est directus divinitus in pænitentia gentis et tulit abominationes impietatis

4. et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem

5. præter David et Ezechiam et Josiam omnes peccatum commiserunt

6. nam reliquerunt legem Potentis reges Judæ et contempserunt timorem Dei

7. dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienæ genti

8. incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiæ

9. nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum ædificare et renovare

10. Ezechihel qui vidit conspectum gloriæ quam ostendit illi in curru cherubin

11. nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias

12. et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Jacob et redimerunt se in fide virtutis

13. quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israël

14. et Jesum Josedec qui in diebus suis ædificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna

15. et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras

16. nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra

17. et Joseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi

18. et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt

19. Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam



Livros sugeridos


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.