1. post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David

2. et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israël

3. cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in juventute sua

4. numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente

5. in tollendo manum in saxo fundæ dejecit exultationem Goliæ

6. ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram ejus tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suæ

7. sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriæ

8. conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in æternum

9. in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriæ

10. de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam

11. et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos

12. et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem

13. Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in æternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriæ in Israël

14. post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum

15. Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in juventute sua

16. et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua

17. et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua

18. in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratæ sunt te terræ

19. et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israël

20. collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum

21. et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore

22. dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam

23. ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum

24. Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet

25. dedit autem reliquum Jacob et David de ipsa stirpe

26. et finem habuit Salomon cum patribus suis

27. et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam

28. et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo

29. et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israël et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum

30. valde averterunt illos a terra sua

31. et quæsivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos



Livros sugeridos


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.