1. laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua

2. multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a sæculo

3. dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua præditi nuntiantes in dignitate prophetarum

4. et imperantes in præsenti populo et virtute prudentiæ populi sanctissima verba

5. in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura

6. homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis

7. omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus

8. qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum

9. et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis

10. sed illi viri misericordiæ sunt quorum pietates non defuerunt

11. et cum semine ipsorum perseverat bona

12. hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum

13. et filii ipsorum propter illos usque in æternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur

14. corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes

15. sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia

16. Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus pænitentiam

17. Nœ inventus est perfectus justus et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio

18. ideo dimissum est reliquum terræ cum factum est diluvium

19. testamenta sæculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro

20. Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo

21. in carne ejus stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis

22. ideo jurejurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terræ cumulum

23. et ut stellas exaltare semen ejus et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terræ

24. et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius

25. benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Jacob

26. agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim

27. et conservavit illis homines misericordiæ invenientes gratiam in oculis omnis carnis



Livros sugeridos


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.