1. occupatio magna creata est omnibus hominibus et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium

2. cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis

3. residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere

4. ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio

5. et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam ejus

6. modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus

7. conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suæ exsurrexit et admirans ad nullum timorem

8. cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum

9. ad hæc mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella

10. super iniquos creata sunt hæc omnia et propter illos factus est cataclysmus

11. omnia quæ de terra sunt in terram convertentur et aquæ omnes in mare convertentur

12. omne munus et iniquitas delebitur et fides in sæculum stabit

13. substantiæ iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt

14. in aperiendo manus suas lætabitur sic prævaricatores in consummatione tabescent

15. nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundæ super cacumen petræ sonant

16. viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem fænum evelletur

17. gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in sæculo permanet

18. vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum

19. fili ædificatio civitatis confirmabit nomen et super hæc mulier inmaculata conputatur

20. vinum et musica lætificant cor et super utraque dilectio sapientiæ

21. tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis

22. gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis

23. amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro

24. fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit

25. aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum

26. facultates et virtutes exaltant cor et super hæc timor Domini

27. non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium

28. timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum

29. fili in tempore vitæ tuæ ne indigeas melius est enim mori quam indigere

30. vir respiciens in mensam alienam non est vita ejus in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis

31. vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se

32. in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre ejus ignis ardebit



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.