1. adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est

2. cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

3. te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua

4. ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

5. et cum oratis non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

6. tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

7. orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur

8. nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum

9. sic ergo vos orabitis Pater noster qui in cælis es sanctificetur nomen tuum

10. veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra

11. panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

12. et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris

13. et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

14. si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra

15. si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

16. cum autem jejunatis nolite fieri sicut hypocritæ tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus jejunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam

17. tu autem cum jejunas ungue caput tuum et faciem tuam lava

18. ne videaris hominibus jejunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

19. nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur

20. thesaurizate autem vobis thesauros in cælo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

21. ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

22. lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit

23. si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt

24. nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ

25. ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

26. respicite volatilia cæli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester cælestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis

27. quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum

28. et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent

29. dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis

30. si autem fænum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimæ fidei

31. nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur

32. hæc enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis

33. quærite autem primum regnum et justitiam ejus et omnia hæc adicientur vobis

34. nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua



Livros sugeridos


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.