1. de collectis autem quæ fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ ita et vos facite

2. per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectæ fiant

3. cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

4. quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

5. veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

6. apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque jero

7. nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

8. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

9. ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

10. si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

11. ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

12. de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

13. vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

14. omnia vestra in caritate fiant

15. obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

16. ut et vos subditi sitis ejusmodi et omni cooperanti et laboranti

17. gaudeo autem in præsentia Stephanæ et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

18. refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui ejusmodi sunt

19. salutant vos ecclesiæ Asiæ salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

20. salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

21. salutatio mea manu Pauli

22. si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha

23. gratia Domini Jesu vobiscum



Livros sugeridos


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.