1. timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione intrœundi in requiem ejus existimetur aliqui ex vobis deesse

2. etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quæ audierunt

3. ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis

4. dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis

5. et in isto rursum si introibunt in requiem meam

6. quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introjerunt propter incredulitatem

7. iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra

8. nam si eis Jesus requiem præstitisset numquam de alio loqueretur posthac die

9. itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

10. qui enim ingressus est in requiem ejus etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus

11. festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

12. vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

13. et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo

14. habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit cælos Jesum Filium Dei teneamus confessionem

15. non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

16. adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina