1. quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat

2. adprehendam te et ducam in domum matris meæ ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

3. leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

4. adiuro vos filiæ Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

5. quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

6. pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum

7. aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum

8. soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die quando adloquenda est

9. si murus est ædificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

10. ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

11. vinea fuit Pacifico in ea quæ habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu ejus mille argenteos

12. vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus

13. quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

14. fuge dilecte mi et adsimilare capreæ hinuloque cervorum super montes aromatum





“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina