1. et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in cælo quasi media hora

2. et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datæ sunt illis septem tubæ

3. et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum

4. et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

5. et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terræmotus

6. et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent

7. et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terræ conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne fænum viride conbustum est

8. et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis

9. et mortua est tertia pars creaturæ quæ habent animas et tertia pars navium interiit

10. et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum

11. et nomen stellæ dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amaræ factæ sunt

12. et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunæ et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter

13. et vidi et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cælum dicentis voce magna væ væ væ habitantibus in terra de ceteris vocibus tubæ trium angelorum qui erant tuba canituri



Livros sugeridos


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.