1. Operarius ebriosus non locupletabitur; et, qui spernit modica, paulatim decidet.

2. Vinum et mulieres apostatare faciunt sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes hereditabunt illum.

3. Anima audax perdet dominum suum; et tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius.

4. Qui credit cito, levis corde est et minorabitur; et, qui delinquit in animam suam, quis innoxium faciet?

5. Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. (6)

7. Ne umquam iteres verbum nequam et durum et prorsus non minoraberis.

8. De amico et inimico noli narrare et, si notum est tibi delictum, noli denudare:

9. audiet enim te et cavebit te et quasi defendens peccatum odiet te.

10. Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet.

11. A facie verbi parturiet fatuus tamquam parturiens a facie infantis;

12. sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.

13. Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: “Non feci”; aut, si fecerit, ne iterum addat facere.

14. Corripe proximum, ne forte dixerit et, si dixerit, ne forte iteret.

15. Corripe amicum, saepe enim fit criminatio,

16. et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua sed non ex animo;

17. quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum, antequam commineris,

18. et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.

19. Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia.

20. Est astutia et ipsa exsecratio, et est insipiens, qui minuitur sapientia.

21. Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi.

22. Est solertia certa et ipsa iniqua.

23. Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo.

24. Et est qui se nimium submittit a multa humilitate; et est qui inclinat faciem suam et fingit se non audire: ubi ignoratus est, praeveniet te.

25. Et, si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.

26. Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus:

27. amictus corporis et risus dentium et gressus hominis enuntiant de illo.

28. Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens.



Livros sugeridos


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.