Mosaico decorativo

1. onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

1. Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.

2. Deus æmulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

2. Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.

3. Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viæ ejus et nebulæ pulvis pedum ejus

3. Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.

4. increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

4. Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

5. montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie ejus et orbis et omnes habitantes in eo

5. Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.

6. ante faciem indignationis ejus quis stabit et quis resistet in ira furoris ejus indignatio ejus effusa est ut ignis et petræ dissolutæ sunt ab eo

6. Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.

7. bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

7. Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se

8. et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus et inimicos ejus persequentur tenebræ

8. et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.

9. quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio

9. Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio.

10. quia sicut spinæ se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

10. Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.

11. ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans prævaricationem

11. Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.

12. hæc dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

12. Haec dicit Dominus: “Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra.

13. et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo et vincula tua disrumpam

13. Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam”.

14. et præcipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

14. Et praecipiet super te Dominus: “Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es”.

15. ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Juda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

15.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.