Liber Numeri, 17
1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2. loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ
2. “Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt
3. nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
3. in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel”.
4. ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio ubi loquar ad te
4. Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,
5. quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant
5. ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
6. locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron
6. Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “Vos interfecistis populum Domini”.
7. quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
7. Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
8. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
8. Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.
9. protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas
9. Dixitque Dominus ad Moysen:
10. dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur
10. “Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos”. Et ceciderunt in faciem suam.
11. fecitque Moses sicut præceperat Dominus
11. Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”.
12. dixerunt autem filii Israël ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
12. Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;
13. quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus
13. et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.
14.
14. Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.
15.
15. Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
16.
16. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
17.
17. “Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
18.
18. Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.
19.
19. Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis.
20.
20. Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant”.
21.
21. Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum.
22.
22. Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
23.
23. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
24.
24. Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.
25.
25. Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”.
26.
26. Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
27.
27. Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus!
28.
28. Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?”.
