Mosaico decorativo

1. puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

1. Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.

2. factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo et oculi ejus caligaverant nec poterat videre

2. Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre.

3. lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

3. Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.

4. et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

4. Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego”.

5. et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit

5. Et cucurrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocasti enim me”. Qui dixit: “Non vocavi. Revertere; dormi!”. Et abiit et dormivit.

6. et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi

6. Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”.

7. porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini

7. Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.

8. et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli

8. Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli

9. et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

9. et ait: “Ecce ego, quia vocasti me”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “Loquere, Domine, quia audit servus tuus””. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.

10. et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

10. Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”.

11. et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israël quod quicumque audierit tinnient ambæ aures ejus

11. Et dixit Dominus ad Samuel: “Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.

12. in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo

12. In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo.

13. prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

13. Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos.

14. idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum

14. Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum”.

15. dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

15. Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.

16. vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum

16. Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”.

17. et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi

17. Et interrogavit eum: “Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi”.

18. indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

18. Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat”.

19. crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram

19. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.

20. et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

20. Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.

21. et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

21. Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.