Mosaico decorativo

1. abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres ejus et omnis domus patris ejus descenderunt ad eum illuc

1. Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.

2. et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri

2. Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.

3. et profectus est David inde in Maspha quæ est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus

3. Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus”.

4. et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio

4. Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio.

5. dixitque Gad propheta ad David noli manere in præsidio proficiscere et vade in terram Juda et profectus David venit in saltum Hareth

5. Dixitquc Gad propheta ad David: “Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae”. Et profectus David venit in saltum Haret.

6. et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum

6. Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,

7. ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Jemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones

7. ait ad servos suos, qui assistebant ei: “Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones,

8. quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus fœdus junxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie

8. quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie”.

9. respondens autem Dœc Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob

9. Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob;

10. qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi

10. qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi”.

11. misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris ejus sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem

11. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem.

12. et ait Saul audi fili Achitob qui respondit præsto sum domine

12. Et ait Saul: “Audi, fili Achitob”. Qui respondit: “Praesto sum, domine”.

13. dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens

13. Dixitque ad eum Saul: “Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie?”.

14. respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua

14. Respondensque Achimelech regi ait: “Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua?

15. num hodie cœpi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande

15. Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande”.

16. dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui

16. Dixitque rex: “Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui”.

17. et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini

17. Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.

18. et ait rex Dœc convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Dœc Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo

18. Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.

19. Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii

19. Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii.

20. evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David

20. Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David

21. et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini

21. et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.

22. et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui

22. Et ait David ad Abiathar: “Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui.

23. mane mecum ne timeas si quis quæsierit animam meam quæret et animam tuam mecumque servaberis

23. Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam tuam, mecumque servaberis”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.