Mosaico decorativo

1. et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde

1. Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde

2. et cogitabant tollere genus Jacob qui erant inter eos et cœperunt occidere de populo et persequi

2. et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.

3. et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna

3. Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum.

4. et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via

4. Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.

5. et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant

5. Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.

6. et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

6. Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum.

7. et commisit cum eis prœlia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos

7. Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, et percussit eos.

8. et cepit Jazer civitatem et filias ejus et reversus est in Judæam

8. Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.

9. et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem

9. Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem

10. et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos

10. et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,

11. et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum

11. et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.

12. nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis

12. Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis,

13. et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros

13. et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros”.

14. et adhuc epistulæ legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba hæc

14. Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,

15. dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

15. dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant.

16. ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis

16. Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis.

17. dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin

17. Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”.

18. et reliquit Josepphum filium Zacchariæ et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Judæam ad custodiendum

18. Et reliquit Iosephum filium Zachariae et Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam.

19. et præcepit illi dicens præesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur

19. Et praecepit illis dicens: “Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur”.

20. et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Judæ autem octo milia in Galaditin

20. Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.

21. et abiit Simon in Galileam et commisit prœlia multa cum gentibus et contritæ sunt gentes a facie ejus et persecutus est eos usque ad portam

21. Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius,

22. Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum

22. et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.

23. et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna

23. Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.

24. et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

24. Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto;

25. et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quæ acciderunt fratribus in Galaditide

25. et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eis pacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,

26. et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ

26. et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor in Alimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae.

27. sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

27. Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.

28. et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

28. Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne;

29. et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

29. et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem.

30. et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cujus non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

30. Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos.

31. et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate

31. Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus;

32. et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

32. et dixit viris exercitus: “Pugnate hodie pro fratribus nostris”.

33. et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione

33. Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.

34. et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

34. Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.

35. et divertit Judas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum ejus et sumpsit spolia ejus et succendit eam igni

35. Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne.

36. inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis

36. Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis.

37. post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem

37. Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem.

38. et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis

38. Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;

39. et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis

39. et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium”. Et abiit Iudas obviam illis.

40. et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos

40. Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;

41. si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

41. si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum”.

42. ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium

42. Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”.

43. et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritæ sunt ante faciem eorum omnes gentes et projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

43. Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain.

44. et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ

44. Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae.

45. et congregavit Judas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Judæ

45. Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae.

46. et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat

46. Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.

47. et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Judas verbis pacificis

47. Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis

48. dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire

48. dicens: “Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus”. Et nolebant eis aperire.

49. et præcepit Judas prædicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco

49. Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco.

50. et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu ejus

50. Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et tradita est civitas in manu eius.

51. et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia ejus et transiit per totam civitatem super interfectos

51. Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos.

52. et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra Bethsan

52. Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciem Bethsan.

53. et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda

53. Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, donec veniret in terram Iudae.

54. et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace

54. Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.

55. et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis

55. Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,

56. audivit Josepphus Zacchariæ filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prœlia quæ facta sunt

56. audivit Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt,

57. et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quæ in circuitu nostro sunt

57. et dixerunt: “Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt”.

58. et præcepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Jamniam

58. Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam.

59. et exivit Gorgias de civitate et viri ejus obviam illi in pugnam

59. Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam;

60. et fugati sunt Josepphus et Azarias usque in fines Judæ et ceciderunt illa die de populo Israël ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo

60. et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo,

61. quia non audierunt Judam et fratres ejus existimantes se fortiter facturos

61. quia non audie runt Iudam et fratres eius existimantes fortiter se facturos.

62. ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israël

62. Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.

63. et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

63. Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;

64. et convenerunt ad eos fausta adclamantes

64. et conveniebant ad eos fausta acclamantes.

65. et exivit Judas et fratres ejus et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est et percussit Chebron et filias ejus et muros ejus et turres succendit in circuitu

65. Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.

66. et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam

66. Et movit castra, ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam.

67. in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in prœlium

67. In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium.

68. et declinavit Judas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Juda

68. Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.