Mosaico decorativo

1. et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Judæorum et universæ genti

1. Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,

2. et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Judæorum salutem

2. et erant continentes hunc modum: “Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem.

3. quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas

3. Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;

4. volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo

4. volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.

5. nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quæcumque alia dona remiserunt tibi

5. Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi.

6. et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua

6. Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuae;

7. Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quæ fabricata sunt et præsidia quæ struxisti quæ tenes maneant tibi

7. Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi;

8. []

8. et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.

9. cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra

9. Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra”.

10. anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone

10. Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.

11. et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam

11. Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare;

12. sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus

12. sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.

13. et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

13. Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

14. et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

14. et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.

15. venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hæc

15. Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:

16. Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

16. “Lucius consul Romanorum Ptolemaeo regi salutem.

17. legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum

17. Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.

18. adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

18. Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille.

19. placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos

19. Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.

20. visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

20. Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum.

21. si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam

21. Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam”.

22. hæc eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahæ et Arsaci

22. Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo et Ariarathae et Arsacae

23. et in omnes regiones et Samsamæ et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariæ et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

23. et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen.

24. exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum

24. Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.

25. Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet

25. Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret.

26. et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa

26. Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa.

27. et noluit ea accipere sed inrupit omnia quæ pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo

27. Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.

28. et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Joppen et Gazaram et arcem quæ est in Hierusalem civitates regni mei

28. Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: “Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;

29. fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo

29. fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.

30. nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Judææ

30. Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;

31. sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

31. sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos”.

32. et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

32. Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.

33. et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quæ ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est

33. Et respondit ei Simon et dixit ei: “Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.

34. nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum

34. Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;

35. nam de Joppen et Gazara quæ expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum

35. nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum”. Et non respondit ei verbum.

36. reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quæ vidit et iratus est rex ira magna

36. Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.

37. Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

37. Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam.

38. et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi

38. Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi;

39. et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ et mandavit ei ædificare Cædronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

39. et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.

40. et pervenit Cendebeus Jamniam et cœpit inritare plebem et conculcare Judæam et captivare populum et interficere et ædificare Cædronem

40. Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.

41. et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Judææ sicut constituit ei rex

41. Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.