Mosaico decorativo

1. sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu

1. Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.

2. et respondit Sechenia filius Jehihel de filiis Helam et dixit Ezræ nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ et nunc si est pænitentia Israël super hoc

2. Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:

3. percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat

3. percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.

4. surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac

4. Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac”.

5. surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt

5. Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.

6. et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant

6. Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.

7. et missa est vox in Juda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem

7. Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;

8. et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia ejus et ipse abicietur de cœtu transmigrationis

8. et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu transmigrationis.

9. convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis

9. Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.

10. et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël

10. Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.

11. et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum ejus et separamini a populis terræ et ab uxoribus alienigenis

11. Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis”.

12. et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat

12. Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.

13. verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto

13. Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto —

14. constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et judices ejus donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc

14. constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc”.

15. igitur Jonathan filius Asaël et Jaazia filius Thecuæ steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos

15. Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.

16. feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem

16. Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.

17. et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi

17. Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.

18. et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Josue filii Josedech et fratres ejus Maasia et Eliezer et Jarib et Godolia

18. Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia;

19. et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent

19. et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent.

20. et de filiis Emmer Anani et Zebedia

20. Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.

21. et de filiis Erim Masia et Helia et Semeja et Hiehihel et Ozias

21. Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.

22. et de filiis Phessur Heliœnai Maasia Ismaël Nathanaël Jozabeth et Elasa

22. Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.

23. et de filiis Levitarum Jozabeth et Semei et Celaja ipse est Calita Phataja Juda et Eliezer

23. Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.

24. et de cantoribus Eliasub et de janitoribus Sellum et Telem et Uri

24. Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem et Uri.

25. et ex Israël de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea

25. Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.

26. et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia

26. Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.

27. et de filiis Zethua Heliœnai Eliasib Mathania et Jerimuth et Zabeth et Aziza

27. Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.

28. et de filiis Bebai Johanan Anania Zabbai Athalai

28. Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.

29. et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaja Jasub et Saal et Ramoth

29. Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.

30. et de filiis Phæthmoab Edna et Chalal Banajas Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse

30. Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.

31. et de filiis Erem Eliezer Jesue Melchias Semejas Symeon

31. Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,

32. Beniamin Maloch Samarias

32. Beniamin, Melluch, Samarias.

33. de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Jermai Manasse Semei

33. Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.

34. de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel

34. De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,

35. Baneas et Badajas Cheiliau

35. Banaia et Badaias, Cheliau,

36. Vannia Marimuth et Eliasib

36. Vania, Meremoth et Eliasib,

37. Matthanias Mathanai et Jasi

37. Matthanias, Matthanai et Iasi.

38. et Bani et Bennui Semei

38. Et de filiis Bennui: Semei

39. et Salmias et Nathan et Adajas

39. et Selemias et Nathan et Adaias

40. Mechnedabai Sisai Sarai

40. et Mechnedebai, Sisai, Sarai,

41. Ezrel et Selemau Semeria

41. Azareel et Selemias, Samaria,

42. Sellum Amaria Joseph

42. Sellum, Amaria, Ioseph.

43. de filiis Nebu Jaihel Matthathias Zabed Zabina Jeddu et Johel Banaja

43. De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel et Banaia.

44. omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quæ pepererant filios

44. Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.