Mosaico decorativo

1. tunc ergo adprehendit Pilatus Jesum et flagellavit

1. Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.

2. et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti ejus et veste purpurea circumdederunt eum

2. Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;

3. et veniebant ad eum et dicebant have rex Judæorum et dabant ei alapas

3. et veniebant ad eum et dicebant: “Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas.

4. exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras

4. Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”.

5. ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo

5. Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”.

6. cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam

6. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “Crucifige, crucifige!”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam”.

7. responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit

7. Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”.

8. cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit

8. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit

9. et ingressus est prætorium iterum et dicit ad Jesum unde es tu Jesus autem responsum non dedit ei

9. et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “Unde es tu?”. Iesus autem responsum non dedit ei.

10. dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te

10. Dicit ergo ei Pilatus: “Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?”.

11. respondit Jesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi majus peccatum habet

11. Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”.

12. exinde quærebat Pilatus dimittere eum Judæi autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Cæsaris omnis qui se regem facit contradicit Cæsari

12. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari”.

13. Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha

13. Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.

14. erat autem parasceve paschæ hora quasi sexta et dicit Judæis ecce rex vester

14. Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”.

15. illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Cæsarem

15. Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem”.

16. tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Jesum et eduxerunt

16. Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.

17. et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha

17. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,

18. ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Jesum

18. ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.

19. scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Jesus Nazarenus rex Judæorum

19. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”.

20. hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus et erat scriptum hebraice græce et latine

20. Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.

21. dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum noli scribere rex Judæorum sed quia ipse dixit rex sum Judæorum

21. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum””.

22. respondit Pilatus quod scripsi scripsi

22. Respondit Pilatus: “Quod scripsi, scripsi!”.

23. milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum

23. Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

24. dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem hæc fecerunt

24. Dixerunt ergo ad invicem: “Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit”, ut Scriptura impleatur dicens: “Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem”. Et milites quidem haec fecerunt.

25. stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et soror matris ejus Maria Cleopæ et Maria Magdalene

25. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.

26. cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suæ mulier ecce filius tuus

26. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”.

27. deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

27. Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

28. postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio

28. Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “Sitio”.

29. vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori ejus

29. Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.

30. cum ergo accepisset Jesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

30. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “Consummatum est!”. Et inclinato capite tradidit spiritum.

31. Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur

31. Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.

32. venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo

32. Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;

33. ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura

33. ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,

34. sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua

34. sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.

35. et qui vidit testimonium perhibuit et verum est ejus testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis

35. Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.

36. facta sunt enim hæc ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo

36. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “Os non comminuetur eius”,

37. et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt

37. et iterum alia Scriptura dicit: “Videbunt in quem transfixerunt”.

38. post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Jesu occultus autem propter metum Judæorum ut tolleret corpus Jesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Jesu

38. Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

39. venit autem et Nicodemus qui venerat ad Jesum nocte primum ferens mixturam murræ et alœs quasi libras centum

39. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.

40. acceperunt ergo corpus Jesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Judæis est sepelire

40. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.

41. erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat

41. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.

42. ibi ergo propter parasceven Judæorum quia juxta erat monumentum posuerunt Jesum

42. Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.