Epistula I ad Corinthios, 3
1. et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
1. Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo.
2. lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
2. Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,
3. cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
3. adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
4. cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
4. Cum enim quis dicit: “Ego quidem sum Pauli”, alius autem: “Ego Apollo”, nonne homines estis?
5. ministri ejus cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
5. Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
6. ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
6. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
7. itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
7. itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
8. qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
8. Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
9. Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei ædificatio estis
9. Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
10. secundum gratiam Dei quæ data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superædificat unusquisque autem videat quomodo superædificet
10. Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet;
11. fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est qui est Christus Jesus
11. fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.
12. si quis autem superædificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna fænum stipulam
12. Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
13. uniuscujusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit
13. uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
14. si cujus opus manserit quod superædificavit mercedem accipiet
14. Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet;
15. si cujus opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
15. si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
16. nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
16. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
17. si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
17. Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18. nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo stultus fiat ut sit sapiens
18. Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
19. sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
19. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”;
20. et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt
20. et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”.
21. itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
21. Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,
22. sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive præsentia sive futura omnia enim vestra sunt
22. sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt,
23. vos autem Christi Christus autem Dei
23. vos autem Christi, Christus autem Dei.
