1. PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.

2. “Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?

3. Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.

4. Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate”.

5. Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.

6. Ego dixi: “Dii estis, et filii Excelsi omnes”.

7. Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.

8. Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.





“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina