Mosaico decorativo

1. Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

1. καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου λαβὲ σεαυτῷ ῥομφαίαν ὀξεῖαν ὑπὲρ ξυρὸν κουρέως κτήσῃ αὐτὴν σεαυτῷ καὶ ἐπάξεις αὐτὴν ἐπὶ τὴν κεφαλήν σου καὶ ἐπὶ τὸν πώγωνά σου καὶ λήμψῃ ζυγὸν σταθμίων καὶ διαστήσεις αὐτούς

2. Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

2. τὸ τέταρτον ἐν πυρὶ ἀνακαύσεις ἐν μέσῃ τῇ πόλει κατὰ τὴν πλήρωσιν τῶν ἡμερῶν τοῦ συγκλεισμοῦ καὶ λήμψῃ τὸ τέταρτον καὶ κατακαύσεις αὐτὸ ἐν μέσῳ αὐτῆς καὶ τὸ τέταρτον κατακόψεις ἐν ῥομφαίᾳ κύκλῳ αὐτῆς καὶ τὸ τέταρτον διασκορπίσεις τῷ πνεύματι καὶ μάχαιραν ἐκκενώσω ὀπίσω αὐτῶν

3. Et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui;

3. καὶ λήμψῃ ἐκεῖθεν ὀλίγους ἐν ἀριθμῷ καὶ συμπεριλήμψῃ αὐτοὺς τῇ ἀναβολῇ σου

4. et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel:

4. καὶ ἐκ τούτων λήμψῃ ἔτι καὶ ῥίψεις αὐτοὺς εἰς μέσον τοῦ πυρὸς καὶ κατακαύσεις αὐτοὺς ἐν πυρί ἐξ αὐτῆς ἐξελεύσεται πῦρ καὶ ἐρεῖς παντὶ οἴκῳ Ισραηλ

5. Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio gentium posui eam et in circuitu eius terras.

5. τάδε λέγει κύριος αὕτη ἡ Ιερουσαλημ ἐν μέσῳ τῶν ἐθνῶν τέθεικα αὐτὴν καὶ τὰς κύκλῳ αὐτῆς χώρας

6. Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt.

6. καὶ ἐρεῖς τὰ δικαιώματά μου τῇ ἀνόμῳ ἐκ τῶν ἐθνῶν καὶ τὰ νόμιμά μου ἐκ τῶν χωρῶν τῶν κύκλῳ αὐτῆς διότι τὰ δικαιώματά μου ἀπώσαντο καὶ ἐν τοῖς νομίμοις μου οὐκ ἐπορεύθησαν ἐν αὐτοῖς

7. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati,

7. διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἀνθ’ ὧν ἡ ἀφορμὴ ὑμῶν ἐκ τῶν ἐθνῶν τῶν κύκλῳ ὑμῶν καὶ ἐν τοῖς νομίμοις μου οὐκ ἐπορεύθητε καὶ τὰ δικαιώματά μου οὐκ ἐποιήσατε ἀλλ’ οὐδὲ κατὰ τὰ δικαιώματα τῶν ἐθνῶν τῶν κύκλῳ ὑμῶν οὐ πεποιήκατε

8. ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium

8. διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἰδοὺ ἐγὼ ἐπὶ σὲ καὶ ποιήσω ἐν μέσῳ σου κρίμα ἐνώπιον τῶν ἐθνῶν

9. et faciam in te, quae non feci et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

9. καὶ ποιήσω ἐν σοὶ ἃ οὐ πεποίηκα καὶ ἃ οὐ ποιήσω ὅμοια αὐτοῖς ἔτι κατὰ πάντα τὰ βδελύγματά σου

10. Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

10. διὰ τοῦτο πατέρες φάγονται τέκνα ἐν μέσῳ σου καὶ τέκνα φάγονται πατέρας καὶ ποιήσω ἐν σοὶ κρίματα καὶ διασκορπιῶ πάντας τοὺς καταλοίπους σου εἰς πάντα ἄνεμον

11. Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

11. διὰ τοῦτο ζῶ ἐγώ λέγει κύριος εἰ μὴ ἀνθ’ ὧν τὰ ἅγιά μου ἐμίανας ἐν πᾶσιν τοῖς βδελύγμασίν σου κἀγὼ ἀπώσομαί σε οὐ φείσεταί μου ὁ ὀφθαλμός κἀγὼ οὐκ ἐλεήσω

12. Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos.

12. τὸ τέταρτόν σου ἐν θανάτῳ ἀναλωθήσεται καὶ τὸ τέταρτόν σου ἐν λιμῷ συντελεσθήσεται ἐν μέσῳ σου καὶ τὸ τέταρτόν σου εἰς πάντα ἄνεμον σκορπιῶ αὐτούς καὶ τὸ τέταρτόν σου ἐν ῥομφαίᾳ πεσοῦνται κύκλῳ σου καὶ μάχαιραν ἐκκενώσω ὀπίσω αὐτῶν

13. Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

13. καὶ συντελεσθήσεται ὁ θυμός μου καὶ ἡ ὀργή μου ἐπ’ αὐτούς καὶ ἐπιγνώσῃ διότι ἐγὼ κύριος λελάληκα ἐν ζήλῳ μου ἐν τῷ συντελέσαι με τὴν ὀργήν μου ἐπ’ αὐτούς

14. Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis;

14. καὶ θήσομαί σε εἰς ἔρημον καὶ τὰς θυγατέρας σου κύκλῳ σου ἐνώπιον παντὸς διοδεύοντος

15. et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in castigationibus irae.

15. καὶ ἔσῃ στενακτὴ καὶ δηλαϊστὴ ἐν τοῖς ἔθνεσιν τοῖς κύκλῳ σου ἐν τῷ ποιῆσαί με ἐν σοὶ κρίματα ἐν ἐκδικήσει θυμοῦ μου ἐγὼ κύριος λελάληκα

16. Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis;

16. ἐν τῷ ἐξαποστεῖλαί με τὰς βολίδας μου τοῦ λιμοῦ ἐπ’ αὐτοὺς καὶ ἔσονται εἰς ἔκλειψιν καὶ συντρίψω στήριγμα ἄρτου σου

17. et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum”.

17. καὶ ἐξαποστελῶ ἐπὶ σὲ λιμὸν καὶ θηρία πονηρὰ καὶ τιμωρήσομαί σε καὶ θάνατος καὶ αἷμα διελεύσονται ἐπὶ σέ καὶ ῥομφαίαν ἐπάξω ἐπὶ σὲ κυκλόθεν ἐγὼ κύριος λελάληκα



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.