Mosaico decorativo

1. Et tu, assume planctum super principes Israel

1. καὶ σὺ λαβὲ θρῆνον ἐπὶ τὸν ἄρχοντα τοῦ Ισραηλ

2. et dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in medio leunculorum, enutrivit catulos suos.

2. καὶ ἐρεῖς τί ἡ μήτηρ σου σκύμνος ἐν μέσῳ λεόντων ἐγενήθη ἐν μέσῳ λεόντων ἐπλήθυνεν σκύμνους αὐτῆς

3. Et educavit unum de leunculis suis; leo factus est et didicit capere praedam, homines devoravit.

3. καὶ ἀπεπήδησεν εἷς τῶν σκύμνων αὐτῆς λέων ἐγένετο καὶ ἔμαθεν τοῦ ἁρπάζειν ἁρπάγματα ἀνθρώπους ἔφαγεν

4. Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti.

4. καὶ ἤκουσαν κατ’ αὐτοῦ ἔθνη ἐν τῇ διαφθορᾷ αὐτῶν συνελήμφθη καὶ ἤγαγον αὐτὸν ἐν κημῷ εἰς γῆν Αἰγύπτου

5. Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum.

5. καὶ εἶδεν ὅτι ἀπῶσται ἀπ’ αὐτῆς καὶ ἀπώλετο ἡ ὑπόστασις αὐτῆς καὶ ἔλαβεν ἄλλον ἐκ τῶν σκύμνων αὐτῆς λέοντα ἔταξεν αὐτόν

6. Qui incedebat inter leones, factus est leo et didicit praedam capere, homines devoravit;

6. καὶ ἀνεστρέφετο ἐν μέσῳ λεόντων λέων ἐγένετο καὶ ἔμαθεν ἁρπάζειν ἁρπάγματα ἀνθρώπους ἔφαγεν

7. et fregit arces eorum et civitates eorum vastavit. Et obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus illius.

7. καὶ ἐνέμετο τῷ θράσει αὐτοῦ καὶ τὰς πόλεις αὐτῶν ἐξηρήμωσεν καὶ ἠφάνισεν γῆν καὶ τὸ πλήρωμα αὐτῆς ἀπὸ φωνῆς ὠρύματος αὐτοῦ

8. Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est.

8. καὶ ἔδωκαν ἐπ’ αὐτὸν ἔθνη ἐκ χωρῶν κυκλόθεν καὶ ἐξεπέτασαν ἐπ’ αὐτὸν δίκτυα αὐτῶν ἐν διαφθορᾷ αὐτῶν συνελήμφθη

9. Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel.

9. καὶ ἔθεντο αὐτὸν ἐν κημῷ καὶ ἐν γαλεάγρᾳ ἦλθεν πρὸς βασιλέα Βαβυλῶνος καὶ εἰσήγαγεν αὐτὸν εἰς φυλακήν ὅπως μὴ ἀκουσθῇ ἡ φωνὴ αὐτοῦ ἐπὶ τὰ ὄρη τοῦ Ισραηλ

10. Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis;

10. ἡ μήτηρ σου ὡς ἄμπελος ὡς ἄνθος ἐν ῥόᾳ ἐν ὕδατι πεφυτευμένη ὁ καρπὸς αὐτῆς καὶ ὁ βλαστὸς αὐτῆς ἐγένετο ἐξ ὕδατος πολλοῦ

11. et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum suorum.

11. καὶ ἐγένετο αὐτῇ ῥάβδος ἰσχύος ἐπὶ φυλὴν ἡγουμένων καὶ ὑψώθη τῷ μεγέθει αὐτῆς ἐν μέσῳ στελεχῶν καὶ εἶδεν τὸ μέγεθος αὐτῆς ἐν πλήθει κλημάτων αὐτῆς

12. Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius, ignis comedit eam.

12. καὶ κατεκλάσθη ἐν θυμῷ ἐπὶ γῆν ἐρρίφη καὶ ἄνεμος ὁ καύσων ἐξήρανεν τὰ ἐκλεκτὰ αὐτῆς ἐξεδικήθη καὶ ἐξηράνθη ἡ ῥάβδος ἰσχύος αὐτῆς πῦρ ἀνήλωσεν αὐτήν

13. Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.

13. καὶ νῦν πεφύτευκαν αὐτὴν ἐν τῇ ἐρήμῳ ἐν γῇ ἀνύδρῳ

14. Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni”. Planctus est, et erit in planctum.

14. καὶ ἐξῆλθεν πῦρ ἐκ ῥάβδου ἐκλεκτῶν αὐτῆς καὶ κατέφαγεν αὐτήν καὶ οὐκ ἦν ἐν αὐτῇ ῥάβδος ἰσχύος φυλὴ εἰς παραβολὴν θρήνου ἐστὶν καὶ ἔσται εἰς θρῆνον



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.