Znaleziono 86 Wyniki dla: caro

  • Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 33, 21)

  • Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)

  • Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. (Liber Isaiae 40, 5)

  • Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. (Liber Isaiae 40, 6)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)

  • Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)

  • Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem. (Liber Ieremiae 51, 35)

  • A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur. (Prophetia Ezechielis 20, 48)

  • ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 5)

  • Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina