Znaleziono 86 Wyniki dla: caro

  • misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. (Liber II Regum 5, 10)

  • Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (Liber II Regum 5, 14)

  • Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. (Liber Iob 6, 12)

  • Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. (Liber Iob 7, 5)

  • Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. (Liber Iob 14, 22)

  • Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. (Liber Iob 33, 21)

  • Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. (Liber Iob 33, 25)

  • Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. (Liber Iob 34, 15)

  • Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe. (Liber Psalmorum 15, 9)

  • Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. (Liber Psalmorum 27, 7)

  • In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. (Liber Psalmorum 55, 5)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina