Znaleziono 84 Wyniki dla: Videte
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. (Epistula ad Galatas 5, 15)
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. (Epistula ad Galatas 6, 11)
Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. (Epistula ad Philippenses 3, 2)
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: (Epistula ad Colossenses 2, 8)
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. (Epistula ad Hebraeos 12, 25)
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)
Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. (Epistula II Ioannis 1, 8)