Znaleziono 84 Wyniki dla: Videte
generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus ; non veniemus ultra ad te? (Liber Ieremiae 2, 31)
Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. (Liber Ieremiae 6, 16)
Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. (Liber Ieremiae 7, 12)
Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)
Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)
Lamed. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui. (Lamentationes 1, 12)
Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)
Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis. (Liber Baruch 6, 4)
Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus terræ Ægypti, et dicite: Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus. (Prophetia Amos 3, 9)
Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. (Prophetia Amos 6, 2)
Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. (Prophetia Habacuc 1, 5)
Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 30)