Mosaico decorativo

Znaleziono 600 Wyniki dla: Verbum Dei Audi

  • Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)

  • Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. (Liber Esther 7, 8)

  • Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)

  • Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. (Liber Iob 4, 12)

  • Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. (Liber Iob 15, 17)

  • Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. (Liber Iob 33, 1)

  • Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)

  • Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. (Liber Iob 33, 33)

  • Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei: (Liber Iob 34, 16)

  • Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. (Liber Iob 42, 4)

  • Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 18, 3)

  • Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina