Found 600 Results for: Verbum Dei Audi
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)
Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. (Liber Esther 7, 8)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. (Liber Iob 4, 12)
Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. (Liber Iob 15, 17)
Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. (Liber Iob 33, 1)
Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)
Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. (Liber Iob 33, 33)
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei: (Liber Iob 34, 16)
Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. (Liber Iob 42, 4)
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 18, 3)
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)