Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 6, 11)
Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: (Evangelium secundum Marcum 6, 12)
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Alii autem dicebant: Quia Elias est ; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 28)
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. (Evangelium secundum Marcum 6, 36)