Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? (Evangelium secundum Marcum 4, 30)
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: (Evangelium secundum Marcum 4, 31)
et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. (Evangelium secundum Marcum 4, 32)
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. (Evangelium secundum Marcum 4, 36)
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: (Evangelium secundum Marcum 5, 6)