Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)

  • Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)

  • Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)

  • ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. (Liber Isaiae 66, 11)

  • qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 17)

  • Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)

  • Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. (Liber Ieremiae 1, 5)

  • Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)

  • ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. (Liber Ieremiae 1, 10)

  • Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina