Found 12906 Results for: Ut
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)
Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)
Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. (Liber Isaiae 66, 11)
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 17)
Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)
Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)
Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)
Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. (Liber Ieremiae 1, 5)
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)
ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. (Liber Ieremiae 1, 10)
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)