Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)
Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. (Liber Sapientiae 8, 2)
Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. (Liber Sapientiae 8, 8)
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. (Liber Sapientiae 8, 9)
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)
Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. (Liber Sapientiae 8, 13)
et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)
Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. (Liber Sapientiae 8, 19)
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: (Liber Sapientiae 8, 21)
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)