Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)

  • Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. (Liber Sapientiae 8, 2)

  • Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)

  • Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. (Liber Sapientiae 8, 8)

  • Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. (Liber Sapientiae 8, 9)

  • et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)

  • Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. (Liber Sapientiae 8, 13)

  • et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)

  • Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. (Liber Sapientiae 8, 19)

  • Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina