Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)
Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 10, 1)
Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. (Liber Numeri 10, 5)
In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. (Liber Numeri 10, 6)
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. (Liber Numeri 10, 7)
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. (Liber Numeri 10, 8)
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. (Liber Numeri 10, 10)
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 10, 23)