Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: (Liber Numeri 7, 85)
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. (Liber Numeri 7, 89)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 8, 1)
Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. (Liber Numeri 8, 2)
Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 3)
Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 8, 5)
tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: (Liber Numeri 8, 8)
Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. (Liber Numeri 8, 11)
Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. (Liber Numeri 8, 12)
ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. (Liber Numeri 8, 14)
Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. (Liber Numeri 8, 15)