Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: (Liber Genesis 38, 27)
Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. (Liber Genesis 38, 29)
Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara. (Liber Genesis 38, 30)
Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, (Liber Genesis 39, 2)
qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. (Liber Genesis 39, 3)
Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: (Liber Genesis 39, 4)
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. (Liber Genesis 39, 7)
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? (Liber Genesis 39, 9)
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)
Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: (Liber Genesis 39, 11)
et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. (Liber Genesis 39, 12)