Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. (Liber Genesis 37, 32)
Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. (Liber Genesis 37, 33)
Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Liber Genesis 37, 35)
Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. (Liber Genesis 37, 36)
Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)
Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. (Liber Genesis 38, 3)
Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. (Liber Genesis 38, 4)
Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit. (Liber Genesis 38, 5)
Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. (Liber Genesis 38, 8)
Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. (Liber Genesis 38, 10)
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. (Liber Genesis 38, 12)