Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. (Liber Genesis 31, 42)
Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? (Liber Genesis 31, 43)
Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. (Liber Genesis 31, 44)
Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: (Liber Genesis 31, 45)
dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: (Liber Genesis 31, 46)
quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. (Liber Genesis 31, 47)
Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. (Liber Genesis 31, 48)
Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, (Liber Genesis 31, 51)
testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. (Liber Genesis 31, 52)
Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: (Liber Genesis 31, 53)
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: (Liber Genesis 31, 54)
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 31, 55)