Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. (Liber Genesis 31, 42)

  • Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? (Liber Genesis 31, 43)

  • Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. (Liber Genesis 31, 44)

  • Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: (Liber Genesis 31, 45)

  • dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: (Liber Genesis 31, 46)

  • quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. (Liber Genesis 31, 47)

  • Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. (Liber Genesis 31, 48)

  • Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, (Liber Genesis 31, 51)

  • testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. (Liber Genesis 31, 52)

  • Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: (Liber Genesis 31, 53)

  • immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: (Liber Genesis 31, 54)

  • Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 31, 55)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina