Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: (Epistula ad Hebraeos 8, 11)
quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. (Epistula ad Hebraeos 8, 12)
Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)
Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. (Epistula ad Hebraeos 9, 1)
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)
Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: (Epistula ad Hebraeos 9, 3)
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)
superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. (Epistula ad Hebraeos 9, 5)
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: (Epistula ad Hebraeos 9, 6)
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: (Epistula ad Hebraeos 9, 8)