Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: (Epistula ad Hebraeos 8, 11)

  • quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. (Epistula ad Hebraeos 8, 12)

  • Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)

  • Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. (Epistula ad Hebraeos 9, 1)

  • Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. (Epistula ad Hebraeos 9, 5)

  • His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: (Epistula ad Hebraeos 9, 6)

  • hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: (Epistula ad Hebraeos 9, 8)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina