Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: (Liber Leviticus 25, 3)
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: (Liber Leviticus 25, 5)
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: (Liber Leviticus 25, 6)
jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. (Liber Leviticus 25, 7)
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: (Liber Leviticus 25, 8)
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: (Liber Leviticus 25, 10)
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, (Liber Leviticus 25, 14)
et juxta supputationem frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 15)
Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. (Liber Leviticus 25, 19)