Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: (Liber Leviticus 25, 3)

  • septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)

  • Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: (Liber Leviticus 25, 5)

  • sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: (Liber Leviticus 25, 6)

  • jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. (Liber Leviticus 25, 7)

  • Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: (Liber Leviticus 25, 8)

  • Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: (Liber Leviticus 25, 10)

  • Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, (Liber Leviticus 25, 14)

  • et juxta supputationem frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 15)

  • Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. (Liber Leviticus 25, 19)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina