Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. (Epistula ad Philippenses 4, 18)
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 19)
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 20)
Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 21)
Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. (Epistula ad Philippenses 4, 22)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 23)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, (Epistula ad Colossenses 1, 11)
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: (Epistula ad Colossenses 1, 12)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: (Epistula ad Colossenses 1, 14)
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: (Epistula ad Colossenses 1, 18)