Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)
De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. (Epistula ad Philippenses 4, 8)
Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)
Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. (Epistula ad Philippenses 4, 11)
Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. (Epistula ad Philippenses 4, 12)
Omnia possum in eo qui me confortat. (Epistula ad Philippenses 4, 13)
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. (Epistula ad Philippenses 4, 14)
Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: (Epistula ad Philippenses 4, 15)
quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. (Epistula ad Philippenses 4, 16)
Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. (Epistula ad Philippenses 4, 17)