Mosaico decorativo

Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um

  • Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)

  • Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. (Liber Exodus 17, 11)

  • Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)

  • Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo. (Liber Exodus 17, 14)

  • Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. (Liber Exodus 17, 16)

  • Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, (Liber Exodus 18, 1)

  • et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ; (Liber Exodus 18, 3)

  • Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. (Liber Exodus 18, 5)

  • Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. (Liber Exodus 18, 6)

  • Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)

  • narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina